Anda di halaman 1dari 1

Idem Latine Redditum

Heu inimicitias quoties parit mula forma,


Quam raro pulchrae, pulchra placere potest!
Sed fines ultr solitos discordia tendit,
Cum flores ipsos bilis et ira movent.
Hortus ubi dulces prbet tacitosque recesss,
Se rapit in partes gens animosa duas,
Hic sibi regales Amaryllis candida cults,
Illic purpureo vindicat ore Rosa.
Ira Rosam et meritis qusita superbia tangunt,
Multaque ferventi vix cohibenda sin,
Dum sibi fautorum ciet undique nomina vatm,
Iusque suum, multo carmine fulta, probat.
Altior emicat illa, et celso vertice nutat,
Ceu flores inter non habitura parem,
Fastiditque alios, et nata videtur in uss,
Imperii, sceptrum, Flora quod ipsa gerat.
Nec Dea non sensit civilis murmura rix,
Cui cur est pictas pandere ruris opes.
Deliciasque suas nunquam non prompta tueri,
Dum licet et locus est, ut tueatur, adest.
Et
Et
Et
Et

tibi forma datur procerior omnibus, inquit,


tibi, principibus qui solet esse, color,
donec vincat qudam formosior ambas,
tibi regin nomen, et esto tibi.

His ubi sedatus furor est, petit utraque nympham


Qualem inter Veneres Anglia sola parit;
Hanc penes imperium est, nihil optant amplius, hujus
Regnant in nitidis, et sine lite, genis.

Anda mungkin juga menyukai