Anda di halaman 1dari 9

NOVENA AD SACRUM COR (Latin)

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.


R. Amen.
Domine Iesu, qui ineffabiles Cordis tui dulcedines ac divitias Ecclesiae
Sponsae tuae singulari dilectione aperire dignatus es: concede nobis
famulis tuis, ut gratiis caelestibus, ex hoc dulcissimo fonte manantibus,
ditare et recreari mereamur.
R. Amen.
V. Cor Iesu, flagrans amore nostri.
R. Inflamma cor nostrum amore tui.
O divinum Cor Iesu, praesta, quaesumus, animabus purgantibus requiem
aeternam, morituris gratiam finalem, peccatoribus veram paenitentiam,
paganis fidei lucem, nobis nostrisque omnibus tuam benedictionem. Tibi ergo,
Cor Iesu piissimum, omnes has animas commendimus et pro ipsis tibi offerimus
omnia merita sacri Cordis tui.
R. Amen.
V. O Sacrum Cor Iesu, Patris voluntati obsequentissimum.
R. Inclina ad te corda nostra, ut quae placita sunt ei faciamus semper.
Domine Iesu Christe, qui dixisti: Petite et accipietis; quaerite et
invenietis; pulsate et aperietur vobis; quaesumus, da nobis petentibus
divinissimi tui amoris affectum, ut te toto corde, ore et opere
diligamus et a tua numquam laude cessemus.
R. Amen.
(Hic morare ad Sacrum Cor petendum)
V. O sacrum Cor Iesu, salutis nostrae sitientissimum.
R. Revoca nos praevaricatores ad Cor, ut non moriamur in peccatis nostris.
Oremus. Deus, qui nobis, in Corde Filii tui, nostris vulnerato
peccatis, infinitos dilectionis thesauros misericorditer largiri
dignaris; concede, quaesumus, ut illi devotum pietatis nostrae praestantes
obsequium, dignae quoque satisfactionis exhibeamus officium. Per eumdem
Christum Dominum nostrum.
R. Amen.

NOVENA TO THE SACRED HEART (English)


In the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Spirit. R. Amen.
Lord Jesus, Who have deigned to open by Your special love the unutterable
goodness and riches of Your Heart to Your Bride, the Church: grant to us,
your servants, that we may merit to be enriched and refreshed by Your
heavenly graces, flowing from this sweetest of fountains.
R. Amen.
V. Heart of Jesus, burning with love for us.
R. Set our hearts on fire with love of You.
O Lord Jesus Christ, who have said: Ask and you shall receive, seek and
you shall find, knock and it shall be opened unto you; mercifully attend to
our supplications, and grant us the gift of Your divine charity, that we may
ever love You with our whole heart and with all our words and deeds, and may
never cease from praising You. R. Amen.
(Pause here to make petitions to the Sacred Heart.)
V. O Sacred Heart of Jesus, most obedient to the will of the Father.
R. Incline our hearts to You, that we may do always what is pleasing to You.
O divine Heart of Jesus, grant, we pray You, eternal rest to the souls
in purgatory, final grace to those who are about to die, true repentance to
sinners, the light of faith to non-Christians, and Your blessing to us and all
who are dear to us. To You, therefore, we commend all these souls, and in
their behalf we offer unto You all the merits of Your Sacred Heart. R. Amen.
V. O Sacred Heart of Jesus, thirsting for our salvation.
R. Recall us sinners to Your Heart, that we may not die in our sins.
Let us pray.
O God, Who deign mercifully to bestow upon us the infinite
treasures of love in the Heart of Your Son, which was wounded for our sins;
grant, we beseech You, that we who pay Him the devout homage of our piety
may
in like manner show unto You our due of worthy satisfaction. Through the same
Christ our Lord.
R. Amen.

LITANIAE SACRATISSIMI CORDIS IESU


Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus,


miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus,
miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,

Cor Iesu, desiderium collium


aeternorum,
Cor Iesu, patiens et multae
misericordiae,
Cor Iesu, dives in omnes qui invocant te,
Cor Iesu, fons vitae et sanctitatis,
Cor Iesu, propitiatio pro peccatis nostris,
Cor Iesu, saturatum opprobriis,
Cor Iesu, attritum propter scelera nostra
Cor Iesu, usque ad mortem obediens
factum
Cor Iesu, lancea perforatum,
Cor Iesu, fons totius consolationis,
Cor Iesu, vita et resurrectio nostra,
Cor Iesu, pax et reconciliatio nostra,
Cor Iesu, victima peccatorum,
Cor Iesu, salus in te sperantium,
Cor Iesu, spes in te morientium,
Cor Iesu, deliciae Sanctorum omnium,

miserere nobis.

Cor Iesu, Filii Patris aeterni,


Cor Iesu, in sinu Virginis Matris
a Spiritu Sancto formatum,
Cor Iesu, Verbo Dei substantialiter
unitum,
Cor Iesu, maiestatis infinitae,
Cor Iesu, templum Dei sanctum,
Cor Iesu, tabernaculum Altissimi,
Cor Iesu, domus Dei et porta caeli,
Cor Iesu, fornax ardens caritatis,
Cor Iesu, iustitiae et amoris
receptaculum,
Cor Iesu, bonitate et amore plenum,
Cor Iesu, virtutum omnium abyssus,
Cor Iesu, omni laude dignissimum,
Cor Iesu, rex et centrum omnium
cordium,
Cor Iesu, in quo sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae,|
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitudo
divinitatis,
Cor Iesu, in quo Pater sibi bene
complacuit,
Cor Iesu, de cuius plenitudine
omnes nos accepimus,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,


parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

V. Iesu, mitis et humilis corde,


R. Fac cor nostrum secundum Cor tuum.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus,


respice in Cor dilectissimi Filii tui, et
in laudes et satisfactiones, quas in
nomine peccatorum tibi persolvit, iisque
misericordiam tuam petentibus tu
veniam concede placatus, in nomine
eiusdem
Filii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et
regnat in saecula saeculorum.
R. Amen.

LITANIAE LAURETANAE
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de caelis, Deus,


miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus,
miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus,
miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus,
miserere nobis.
Sancta Maria, .. ora pro
nobis.
Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Mater Christi,
Mater divinae gratiae,
Mater purissima,
Mater castissima,
Mater inviolata,
Mater intemerata,
Mater amabilis,
Mater admirabilis,
Mater boni consilii,
Mater Creatoris,
Mater Salvatoris,
Virgo prudentissima,
Virgo veneranda,
Virgo praedicanda,
Virgo potens,
Virgo clemens,
Virgo fidelis,
Speculum iustitiae,
Sedes sapientiae,

Causa nostrae laetitiae,


Vas spirituale,
Vas honorabile,
Vas insigne devotionis,
Rosa mystica,
Turris Davidica,
Turris eburnea,
Domus aurea,
Foederis arca,
Ianua caeli,
Stella matutina,
Salus infirmorum,
Refugium peccatorum,
Consolatrix afflictorum,
Auxilium Christianorum,
Regina Angelorum,
Regina Patriarcharum,
Regina Prophetarum,
Regina Apostolorum,.
Regina Martyrum,
Regina Confessorum,
Regina Virginum,
Regina Sanctorum omnium,
Regina sine labe originali concepta,
Regina in caelum assumpta,
Regina sacratissimi Rosarii,
Regina pacis,
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
miserere nobis.

V. Ora pro nobis, sancta Dei


Genetrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus
Christi.

Oremus. Concede nos famulos tuos,


quaesumus, Domine Deus, perpetua
mentis et corporis sanitate gaudere,
et gloriosae beatae Mariae semper
Virginis intercessione, a praesenti

liberari tristitia, et aeterna perfrui


laetitia. Per Christum Dominum
nostrum.
R. Amen.

LITANIAE SANCTORUM
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.

Pater de coelis Deus,


miserere nobis.
Fili Redemptor mundi Deus,
miserere nobis.
Spiritus sancte Deus,
miserere nobis.
Sancta Trinitas unus Deus,
miserere nobis.

Sancta Maria, . ora pro nobis.


Sancta Dei Genetrix,
Sancta Virgo virginum,
Sancte Michael,
Sancte Gabriel,
Sancte Raphal,
Omnes sancti Angeli, et Archangeli,
Omnes sancti beatorum Spirituum
ordines,
Sancte Ioannes Baptista,
Sancte Ioseph,
Omnes sancti Patriarchae, et Prophetae,
Sancte Petre,
Sancte Paule,
Sancte Andrea,
Sancte Iacobe,
Sancte Ioannes,
Sancte Thoma,
Sancte Iacobe,
Sancte Philippe,
Sancte Bartholomaee,
Sancte Matthaee,
Sancte Simon,
Sancte Thaddaee,
Sancte Mathia,

Sancte Barnaba,
Sancte Luca,
Sancte Marce,

Omnes sancti Apostoli, et Evangelistae,


. orate pro nobis.
Omnes sancti Discipuli Domini,
Omnes sancti Innocentes,

Sancte Stephane. ora pro nobis.


Sancte Laurenti,
Sancte Vincenti,

Sancti Fabiane et Sebastiane, ..


orate pro
nobis.
Sancti Ioannes et Paule,
Sancti Cosma et Damiane,
Sancti Gervasi et Protasi,
Omnes sancti Martyres,

Sancte
Sancte
Sancte
Sancte
Sancte
Sancte
Sancte

Silvester, . ora pro nobis.


Gregori,
Ambrosi,
Augustine,
Hieronyme,
Martine,
Nicolae,

Omnes sancti Pontifices et Confessores,


orate pro nobis.
Omnes sancti Doctores,

Sancte
Sancte
Sancte
Sancte
Sancte

Antoni. ora pro nobis.


Benedicte,
Bernarde,
Dominice,
Francisce,

Omnes sancti Sacerdotes et Levitae,

.. orate pro nobis.


Omnes sancti Monachi, et Eremitae,

Sancta
nobis.
Sancta
Sancta
Sancta
Sancta
Sancta
Sancta

Maria Magdalena... ora pro


Agatha,
Lucia,
Agnes,
Caecilia,
Catharina,
Anastasia,

Omnes sanctae Virgines et Viduae,


orate pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei,
intercedite pro nobis.
Propitius esto,
parce nobis, Domine.
Propitius esto,
exaudi nos, Domine.
Ab omni malo libera nos,
Domine.
Ab omni peccato,
Ab ira tua,
A subitanea et improvisa morte,
Ab insidiis diaboli,
Ab ira, et odio, et omni mala voluntate,
A spiritu fornicationis,
A fulgure et tempestate,
A flagello terraemotus,
A peste, fame, et bello,
A morte perpetua,
Per mysterium sanctae incarnationis
tuae,
Per adventum tuum,
Per nativitatem tuam,
Per baptismum et sanctum ieiunium
tuum,
Per crucem et passionem tuam,
Per mortem et sepulturam tuam,
Per sanctam resurrectionem tuam,
Per admirabilem ascensionem tuam,
Per adventum Spiritus sancti Paracliti,
In die iudicii,

Peccatores,
te rogamus, audi nos.
Ut nobis parcas,
te rogamus, audi nos.
Ut nobis indulgeas,
te rogamus, audi nos.

Ut ad veram poenitentiam nos


perducere
digneris, te rogamus, audi
nos.
Ut Ecclesiam tuam sanctam regere, et
conservare digneris,
Ut Domnum apostolicum, et omnes
ecclesiasticos ordines in sancta
religione
conservare digneris,
Ut inimicos sanctae Ecclesiae humiliare
digneris,
Ut Regibus et Principibus christianis
pacem
et veram concordiam donare digneris,
Ut cuncto populo christiano pacem et
unitatem largiri digneris,
Ut nosmetipsos in tuo sancto servitio
confortare, et conservare digneris,
Ut mentes nostras ad coelestia desideria
erigas,
Ut omnibus benefactoribus nostris
sempiterna
bona retribuas,
Ut animas nostras, fratrum,
propinquorum,
et benefactorum nostrorum ab
aeterna
damnatione eripias,
Ut fructus terrae dare et conservare
digneris,
Ut omnibus fidelibus defunctis requiem
aeternam donare digneris,
Ut nos exaudire digneris,
Fili Dei,

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,


parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
exaudi nos, Domine.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,


miserere nobis.

Christe, audi nos.


Christe, exaudi nos.
Christe, audi nos.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.

Pater noster... [continue in silence up


to:]
V. Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos a malo.

Anda mungkin juga menyukai