Anda di halaman 1dari 4

LHOMOND: De viris illustribus urbis Romae

I. Orgenes de Roma. Leyenda de Rmulo y Remo


1. Proca, rex Albanorum, duos filios, Numitorem et Amulium habuit. Numitori, qui natu maior
erat, regnum legavit; sed Amulius, invidia incitatus, fratrem regno expulit et, ut eum sobole
privaret 1, Rheam Silviam, eius filiam, Vestalem fecit. Haec tamen geminos edidit, Romulum et
Remum, qurum pater Mars ipse erat. Statim Amulius, ira incensus, Rheam Silviam in carcerem
coniecit 2; eiusque filios, in alveo 3 impositos 4, abiecit in Tiberim, qui tunc forte super ripas erat
effussus; sed relabente flumine, aqua mox alveum in sicco 5 reliquit. Vastae tum in iis locis
solitudines erant. Lupa, ut fama est 6, ad vagitum infantium 7 accurrit, et, matris ministerium
suscipiens 8, eorum oribus mammas admovit 9 eosque lacte suo nutrivit.
2. Cum lupa saepius ad parvulos veluti ad catulos reverteretur 10, Faustulus, pastor regius, rem
animadvertit, infantes in suam casam transtulit 11 Accaeque Laurentiae coniugi tradidit, ut ab
ea alerentur. Hi, inter pastores educati, primo ludicris certaminibus vires auxerunt, deinde feras
venari 12 in saltibus coeperunt et latrones a pecorum 13 rapinis arcere 14. Quodam die iis insidiati
sunt 15 latrones: Remus captus abductusque est; Romulus autem 16 evadere potuit. Tunc
Faustulus, necessitate compulsus, indicavit Romulo quis esset eius avus quae mater 17. Statim
Romulus, armatis pastoribus, Albam ubi regnabat Amulius, properavit.
3. Interea latrones Remum ad Amulium regem perduxerant, eum affirmantes in Numitoris
agros multas incursions fecisse. Ideo Remus Numitori a rege traditus est ad supplicium 18; at
Numitor, considerato adulescentis vultu nepotem suum agnovit. Remus enim oris lineamentis
erat matri simillimus, eiusque aetas tempori expositionis 19 congruebat. Dum ea res animum
Numitoris anxium tenet, repente Romulus Albam advenit, fratrem liberat, Amulioque
interfecto, avum Numitorem in regnum restituit.

Ut+ subjuntivo, valor final.


El texto dice coniceit, corregir por coniecit de co(n)icio, ieci, iectum: echar, meter, empujar (in
carcerem)
3
Alveus, i: algo cncavo, aqu cubeta, canastilla, pequeo bote.
4
In alveo impositos: participio concertado (in+acusativo), porque forma parte de la oracin, a diferencia
del participio absoluto o ablativo absoluto.
5
Entindase in sicco (loco).
6
Ut fama est: segn es noticia, segn se cuenta. Giro latino para expresar un rumor o leyenda, algo no
verificado.
7
Infans, infantis: nio que no habla (in-for), infante.
8
matris ministerium suscipiens: participio concertado depende del sujeto lupa.
9
Admovit +CD +CI (dat. verbos de movimiento), acercar A a B.
10
Cum histrico con verbo en imperfecto de subjuntivo.
11
Quitar el punto despus de transtulit.
12
Venor, -ari, venatus sum: dep.
13
Pecorum: pecus, pecoris (n.)
14
Arcere: arceo, ere, ui, apartar de + ablativo separativo, impedir.
15
Insidior, ari, atus sum: tender una emboscada (alicui).
16
Autem, en cambio, a veces no es necesario traducirlo.
17
Oracin interrogativa indirecta, verbo en subjuntivo.
18
Ad+ acusativo: valor final.
19
Expositio, onis: aqu significa abandono de un nio.
2

4. Deinde Romulus et Remus urbem condere decreverunt in locis ipsis ubi expositi educatique
erant. Sed de imperio inter eos orta est magna contentio, et, ut res a deis diiudicaretur 20,
adhibuerunt auspicia 21. Remus quidem sex vultures 22 vidit prior, Romulus autem paulo post
duodecim. Hic igitur, augurio victor, urbem futuram aratro designavit Romamque vocavit 23, et
edixit 24 ne quis sulcum vomere circumductum transiliret 25. At Remus hanc fossam sacram
transiluit irridens. Tum vero Romulus iratus fratrem interfecit, his increpans verbis: Sic deinde
malo afficiatur 26 quicumque transiliet moenia mea. Ita imperio solus potitus est Romulus.
II. El reinado de Rmulo (753-715 a.C.)
1. Rapto de las sabinas. Romulus imaginem urbis magis quam urbem fecerat; deeerat enim
incolae. Erat autem in proximo lucus; hunc asilum fecit; quo statim multitudo latronum
pastorumque confugit. Cum vero ipse et populus uxores non haberent, legatos ad vicinas
gentes misit, et per eos societatem connibiumque 27 petiit. Nusquam benigne audita est legatio;
ludibrium etiam est additum: Quidni feminis quoque asylum aperuistis? Id enim compar esset
connubium!. Romulus, aegritudinem animi dissimulans, ludos parat; spectaculum deinde
finitimis indici iubet. Multi convenerunt, novam urbem videre cupientes, maxime Sabini, cum
liberis et coniugibus. Ubi spectaculi tempus venit, omnes animos et oculos suos in hoc
habuerunt conversos, tum, dato signo, virgines raptae sunt. Haec fuit statim causa belli
diuturni.
2. Guerras con los sabinos. Romulus adversus Tatium processit, et in eo loco, ubi nunc forum
Romanum est, pugnam commisitt. Primo mpetu, vir inter Romanos insignis, Hostilius nomine,
fortissime 28 dimicans cecidit: cuius morte territi, Romani fugere coeperunt. Iam Sabini
clamitabant: vicimus perfidos hospites, imbelles hostes. Nunc sciunt longe aliud esse virgines
rapere, aliud pugnare cum viris. Tunc Romulus, arma ad caelum tollens, Iovi aedem vovit, et
exercitus, seu forte, seu divinitus, restitit. Statim proelium redintegratur; sed raptae mulieres,
crinibus passis 29, ausae sunt se inter tela volantia inferre, et, hinc patres illinc 30 viros
deprecatae, pacem conciliaverunt".
3. Muerte de Romulo. Romulus foedere cum Tatio percusso, Sabinos in urbem recepit. Centum
ex senioribus 31 elegit, ut eorum consilio omnia ageret: qui, ob senilem aetatem senatus vocati
sunt. Tres equitum centurias constituit; populum in triginta curias distribuit. His ita ordinatis,
cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, subito coorta est tempestas cum magno fragore
tonitribusque, et Romulus e conspectu ablatus est 32. Fama fuit regem, in curru Martis patris
raptum, ad deos abiisse, cui rei fidem fecit Proculus, vir nobilis. Orta enim inter patres et
20

Ut +subjuntivo: valor final, diudicare, dirimir, juzgar.


Auspicia: auspicios, es decir, observacin del vuelo de las aves para deducir el porvenir.
22
Vultur, uris: buitre.
23
Vocavit no vocabit.
24
Edico: decir en voz alta, proclamar, anunciar/ ordenar mandar + ut, ne, o slo subjuntivo.
25
transilio (4).
26
Malo afficior (pas): sufrir, experimentar, ser castigado; es subjuntivo desiderativo.
27
societatem et connubium: sociedad y matrimonio, contrato matrimonial, es decir, matrimonio legal
(vid. Ov. Met. 53).
28
Fortiter: adv. con valenta
29
Crinibus passis participio concertado en ablativo.
30
Hinc... illinc: de un lado... del otro.
31
Senes, anciano; senior: ms anciano (comp.)
32
Aufero, auferre, abstuli, ablatum: llevarse; reflex. / pasiva arrebatar, hacer desaparecer.
21

plebem seditione, is in contionem processit, et iureiurando affirmavit Romulum sibi somnianti


apparuisse divina forma praeditum, eumdemque Romanis praecepisse ut semper seditionibus
abstinerent. Ita Romulus pro deo cultus est et Quirinus appellatus.
El reinado de Tulo Hostilio
1. La guerra contra Alba y Roma. Horacios y Curiacios. Mortuo Numa, Tullus Hostilius rex
creatus est. Hic non solum prximo regi dissimilis fuit, sed etiam Romulo ferocior. Eo regnante,
bellum inter Albanos et Romanos exortum est 33; sed ducibus Hostilio et Fufetio placuit
paucorum manibus fata utriusque populi committi 34. Erant apud Romanos trigemini Horatii
quoque apud Albanos Curiatii. Cum iis agunt reges ut 35 pro sua quisque patria in conspectu
amborum exercituum ferro dimicent 36. Itaque trigemini arma capiunt, et in mdium inter duas
acies procedunt. Datur signum, infestisque armis terni iuvenes, magnorum exercituum animos
gerentes, concurrunt.
2. Peripecias del combate. Ut primo concursu increpuerunt arma, horror ingens spectantes
perstrinxit. Consertis deinde manibus 37, statim duo Romani alter super alterum expirantes
ceciderunt; tres Albani vulnerati sunt. Ad casum 38 Romanorum conclamavit gaudio exercitus
Albanus, Romanos autem iam spes tota deserebat. Unum Horatium tres Curiatii
circumsteterant. Is integer quidem erat, sed tribus impar. Itaque fugam simulavit, ut singulos,
per intervalla insequentes, separatim aggrederetur 39. Iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi erat
pugnatum, aufugerat, cum respiciens videt unum Curiatum haud procul ab se abesse. In eum
magno mpetu redit, et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis ut opem ferant fratri, iam
Horatius eum occiderat. Alterum deinde, priusquam tertius posset consequi, interfecit. Iam
singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. Alter incolumis erat et duplici victoria ferox;
alter fessum vulnere fessum cursu trahebat corpus. Nec illud proelium fuit: Romanus exsultans
Albanum arma male sustinentem conficit iacentemque spoliat.
3. Camila y el juicio de Horacio. Romani ovantes ac gratulantes 40 Horatium accipiunt, et
domum deducunt. Princeps ibat Horatius, trium fratrum spolia prae se gerens. Ei autem obvia
fuit soror, quae uni ex Curiatiis desponsa erat, cognitoque super fratris humeros paludamento
sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et sponsum mortuum multis cum lacrimis nomine
appellat. Movit feroci iuveni iram comploratio sororis in victoria sua tanto gaudio publico.
Itaque ferro transfixit puellam simul eam uerbis increpans: Abi hinc cum inmaturo amore ad
sponsum, oblita patria. Sic pereat quaecumque Romana lugebit hostem!.
4. Atrox visum est id facinus patribus plebique; quare raptus est in ius Horatius, et a iudicibus
condemnatus. Iam accesserat lictor, iniiciebatque laqueum. Tam Horatius ad populum
provocavit. Interea pater Horatii senex proclamabat filiam suam iure caesam ese; et iuvenem
33

Exortum est: Se origin.


Committi: inf. presente pasivo de committo, enfrentar.
35
Agere ut: hacer para que, tratar con xx para que.
36
Dimico: combatir.
37
Consertis manibus: unir las manos, i.e. trabar combate.
38
Ad casum: en el momento.
39
Aggrederetur: aggredior: atacar.
40
Gratulor: felicitar (dep.)
34

amplexus spoliaque Curiatiorum ostentans, orabat populum ne se orbum liberis41 faceret. Non
tulit populus patris lacrimas iuvenemque absolvit, magis admiratione virtutis quam iure causae.
Ut tamen caedes manifesta expiaretur, pater, quibusdam sacrificiis peractis, transmisit per
viam tigillum, et filium, capite operto, velut sub iugum misit: id tigillum sororium appellatum
est.
5. Destruccin de Alba (653). Non diu pax Albana mansit. Nam Fufetius, Albanorum dux, cum
se civibus invidiosum esse videret, quod bellum uno paucorum certamine finivisset, Veientes, ut
rem corrigeret, adversus Romanos concitavit. Ipse, a Tullo in auxilium arcessitus 42, aciem in
collem subduxit ut fortunam belli experiretur ac sequeretur. Hac re intellecta, Tullus clara voce
pronuntiavit suo iussu illud Fufetium facere, ut hostes a tergo circumvenirentur. Ubi hoc
audiverunt, hostes territi victique sunt. Postero die Fufetius, dum ad Tullum venit, ut ei
victoriam gratularetur, duabus quadrigis religatus est, et in diversa distractus. Deinde Tullus
Albam propter ducis perfidiam diruit, et Albanos Romam transire iussit.

41
42

Orbus liberis: hurfano de hijos, sin hijos.


in auxilium arcessitus: llamado a prestar auxilio.