Anda di halaman 1dari 1

TEXTOS DE INICIACIN DE CSAR, GUERRA DE LAS GALIAS

Pueblos de la Galia

(1) Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani,
tertiam Galli. (2) Hi omnes lingua, institutis et legibus inter se differunt. Gallos ab
Aquitanis Garunna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit. (3) Horum omnium
fortissimi sunt Belgae, quia proximi sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt,
quibuscum continenter bellum gerunt.

(Csar, Guerra de las Galias I, 1, 1-3)

Csar es informado de que los Helvecios han ocupado un lugar


estratgico

Ipse de tertia vigilia, eodem itinere quo hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem
ante se mittit. P. Considius [...] cum exploratoribus praemittitur. [...] Considius equo admisso ad
eum accurrit; dicit montem [...] ab hostibus teneri, id se a Gallicis armis atque insignibus
cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit, aciem instruxit. Labienus [...]
nostros exspectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar cognovit
et montem a suis teneri et Helvetios castra movisse.

(Csar, Guerra de las Galias I, 21-22)

Ariovisto y Csar se disponen a parlamentar

(1) Planities erat magna et in ea tumulus satis grandis. Hic locus aequum fere spatium a castris
utriusque, Ariovisti et Caesaris, aberat. (2) In eum locum, ut erat dictum, ad conloquium
venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat, passibus ducentis ab eo tumulo constituit;
item equites Ariovisti pari intervallo constiterunt.

(Csar, Guerra de las Galias I, 43, 1-2).