Anda di halaman 1dari 1

Giannozzo Manetti-De dignitate et excellentia hominis LATINO

PROEMIO

Ad Alfonsum clarissimum et gloriosissimum Aragonum regem Iannotii Manetti prefatio incipit feliciter
Vetus quedam, serenissime princeps, eruditorum virorum qui cogitationes suas litteris mandabant consuetudo
fuit ut egregia laborum suorum opera ad principes scriberent. Quod eos duabus dumtaxat causis adductos
fecisse existimabam: una ut ex inde illorum amor ac benevolentia bonis principibus innotesceret, altera ut
operibus ipsis que dignis illorum principum nominibus dedicabantur maior propterea auctoritas proveniret.
Ceterum mihi hanc laudabilem doctorum hominum consuetudinem nunc sequi et eorum vestigia imitari vel
maxime cupienti due alie cause accedebant, quibus ego inductus et quasi compulsus, me ipsum ulterius
continere non poteram quin novum quoddam opus nuper a me compositum, cuius titulus est De dignitate et
excellentia hominis, cum omni reverentia tuo nomini perscriberem. Harum prima erat ut cunctas humani
corporis et animi dotes et omnia totius hominis privilegia, tribus prioribus libris antea explicata, in dignissima et
admirabili persona tua affatim convenire abundeque concurrere hac nostra prefatione ostenderemus. Que
singillatim in presentiarum recenseremus, nisi ad te scribentes adulationis crimen timeremus, presertim cum id
ipsum pluribus scriptorum nostrorum locis diligenter et accurate hactenus fecisse meminerimus. Unum tamen
taciti preterire non possumus, cuncta hoc opere late copioseque tractata totiens certa ac vera videri nobis
quotiens in singulares quasdam ac vere admirabiles et pene divinas persone tue dotes animum mentemque
convertimus.
Secunda talis occurrebat: cum enim non multo ante florentini populi nomine legati et oratores Neapoli apud te
commoraremur, factum est ut semel opusculum quoddam precipuum et egregium et magnis insuper laudibus et
memoratu dignum cursim legeremus, quod a Bartholomeo Fatio, viro eruditissimo simul atque elegantissimo,
de eadem materia Nicolao quinto, summo pontifici, scriptum et dedicatum fuerat. Unde cum non multo post
folte ad grecam illam celeberrimam ac famosissimam turrim semel essemus atque pro humanitate tua prolixum
quendam de studiosis atque eruditis hominibus sermonem simul haberemus, modo nescio quo evenit ut in
particularem predicti opusculi mentionem incideremus. Quocirca paulo post benigne et perhumane quidem a
nobis exegisti ut de eisdem rebus scribere vellemus tibique opus dedicaremus. Nos vero, qui maiestati tue in
primis morem gerere et obsequi vel maxime cupiebamus, nihil nobis gratius fore respondere non dubitavimus
quam ut tibi gratificari et famulari possemus. Ideo nos, ut nosti, libenter scripturos et opus tuo nomini
dedicaturos hilariter iocundeque promisimus.
Unde cum paulo post scribere incoassemus ac pre brevitate temporis incoatum opus perficere et absolvere
nequivissemus, rursus postea resumpsimus ac nempe multo prius absolvissemus, nisi repentinus Federici tertii,
novelli imperatoris, in Italiam adventus nos quotidie aliquid describentes parumper retardasset. Nam nostre rei
publice legati honorande coronationis sue causa Romam venimus, atque ibi tantum commorati sumus quoad
ipse exinde recederet. Ex hac itaque legatione postea in patriam reversi ultimas demum predicto operi iam
pridem incoato manus imposuimus, atque commemoratis causis adducti tuo nomini dedicavimus, ut certi
pollicitationum nostrarum debitores tibi ceu vero illorum promissorum creditori tandem aliquando contracta
debita solveremus.
Totum autem opus in quatuor libros non temere et fortuito sed singulari quadam et precipua consideratione
divisimus. Nam cum primo singula queque que in corpore humano ac deinde in eius anima et in tota hominis
persona aliquatenus apparebant diligenter et accurate consideraremus, non iniuria visum est nobis, tum pro
maiori quadam rerum tractandarum dignitate, tum etiam pro certiori et planiori omnium cognitione, singularia
illa singulis libris seorsum ac separatim oportunius et convenientius explicare.
Quocirca in primo de egregiis dumtaxat humani corporis dotibus, in secundo de precipuis quibusdam rationalis
anime privilegiis, in tertio de admirabilibus totius hominis muneribus, quanto a nobis fieri potuit, diligentius et
accuratius explicavimus. Que omnia cum tribus prioribus libris fecisse videremur, quartum insuper adhibere
placuit, in quo ea confutaremus que a pluribus idoneis auctoribus de laudatione et bono mortis et de miseria
humane vite conscripta fuisse intelligebamus, quoniam illa nostris quodammodo adversari et repugnare non
ignoramus.
Verum ut hec nostra parva munuscula tibi gratiora viderentur, non nulla etiam partim in laudem maiestatis tue
a nobis antea descripta, partim nomini tuo dedicata in uno et eodem volumine coartavimus, atque ad te summa
cum devotione e Florentia usque Neapolim perferenda curavimus. Humiliter itaque rogamus ac suppliciter
obsecramus ne hec nostra parvula munuscula ullatenus spernas, sed potius propterea gratanter accipias
quesumus, quoniam a nobis maiestati tue nimirum deditissimis libentissime simul atque devotissime
transmittuntur.

Anda mungkin juga menyukai